라틴어 문장 검색

Cum bello Sabino quod virginum raptarum gratia commissum est Romani portam quae sub radicibus collis Viminalis erat, quae postea ex eventu Ianualis vocata est, claudere festinarent, quia in ipsam hostes ruebant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 17:2)
Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi Pocula, gramineoque viros locat ipse sedili.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 16:1)
duro concordes cespite mensas Institnunt, et permixto libamina Baccho Gramineis fluxere focis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:52)
nam olim sedentes vescebantur, sicut ipse meminit gramineoque viros locat ipse sedili et perpetuis soliti patres considere mensis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 795)
sane iuxta temporis sui morem hoc loco discumbentes inducit, nam olim sedentes vesci consueverant, ut ipse meminit gramineoque viros locat ipse sedili et perpetuis soliti patres considere mensis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2147)
discumbere autem iuxta consuetudinem suorum temporum dixit, quia olim sedentes vescebantur, ut ipse alibi gramineoque viros locat ipse sedili et perpetuis soliti patres considere mensis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7084)
gramineum graminosum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2871)
Cicero de hastis bene etiamne gramineas hastas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2872)
quia 'gramineum' est ex gramine, 'graminosum' gramine abundans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2873)
alii volunt hos ipsos, qui nunc sunt, a Romulo inclusos, id est Palatinum, Quirinalem, Aventinum, Caelium, Viminalem, Esquilinum, Ianicularem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7835)
aras gramineas Romani enim moris fuerat caespitem arae superimponere et ita sacrificare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1191)
'gramineas' autem ideo, quia et de bello res agitur et Marti sacrificatur, cui gramen est consecratum, quod secundum Plinium in naturali historia ex humano cruore procreatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1192)
Perque resurgentes rivis labentibus herbas Gramineus madidam caespes obumbrat humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 165)
Area gramineo suberat viridissima prato, Umida de guttis lene sonantis aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 54)
Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes, purpureum rapido qui vehit axe diem, altera gramineo spectabis Equirria Campo, quem Tiberis curvis in latus urget aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권343)

SEARCH

MENU NAVIGATION